Latin Prayers

Sign of the Cross

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen

Anima Christi (Soul of Christ)

Anima Christi, sanctifica me.
Corpus Christi, salve me.
Sanguis Christi, inebria me.
Aqua lateris Christi, lava me.
Passio Christi, conforta me.
O bone Iesu, exaudi me.
Intra tua vulnera absconde me.
Ne permittas me separari a te.
Ab hoste maligno defende me.
In hora mortis meae voca me.
Et iube me venire ad te,
ut cum Sanctis tuis laudem te
in saecula saeculorum. Amen.


Pater Noster (Our Father)

PATER NOSTER, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in
terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte
nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

Salutatio Angelica (Ave Maria/Hail Mary)

AVE MARIA, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in
mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta
Maria, Mater Domini nostri, ora pro nobis peccatoribus, nunc,
et in hora mortis nostrae. Amen

Glory Be

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et
nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Apostles Creed

Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad infernos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen.

Lamb of God

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, miserére nobis..
Anus Dei, qui tollis peccáta mundi, miserére nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, dona nobis pacem.

Regina Caeli (Queen of Heaven)

Regina caeli laetare, Alleluia; Quia quem meruisti portare, Alleluia; Resurrexit sicut dixit, Allelluia; Ora pro nobis Deum, Alleluia. Gaude et laetare, Virgo Maria, alleluia, Quia surrexit Dominus vere, alleluia.

Sanctus (Holy, Holy, Holy)

Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.


St. Lawrence Catholic Church
6222 Franconia Road
Alexandria, VA, 22310
View Directions

(703) 971-4378
(703) 971-0331
Email the Office

©2017 St. Lawrence Catholic Church